- MOSCATA Nux
- MOSCATA NuxGraece μυριςτικὸν κάρυον, (vide infra Muscellinum) ob odoris praestantiam, quasi Moschata dicta, sic describitur Matthiolo in l. 1. Dioscor. c. 141. Myristicae, quae vulgo--- Muscatae--- afferuntur ex India--- et proveniunt copiosissimae in Insul. quadam nomine Bandan: ibique eas proferunt arbores quaedam nosiratibus persicis haud absimiles, angustioribus tamen foliis, ac brevioribus. Fructus nostratibus nucibus adhuc in arbore exsistentibus persimiles sunt. Siquidem primo crassô, ac viridi cortice conteguntur, cui deinde subest nux ipsa, duro satis putamine inclusa, nostrâ tamen tenuiore, Maci quem vocant, in reticuli modum circumvestitô, eôque fractô nucleus exit, quem myristicam moscatamve nucem vocamus. Has, cum suô tempore maturescunt, incolae legunt certatim etc. Virtutes eius idem in seqq. exsequitur. Corte inter pretiosiora aromata locum habet, unde inter alia Orientis sercula, quibus Maria Medicaea Galliae Regina Amstelodami, ab Indicae Societatis Orientalis Praefectis excepta est, quoque, Macis et Nuces myristicae triplices, aliae involucris suis inclusae, aliae foliis macidis tectae, aliae conditae, Moluccarum proprios proventus et benignitatem praedicabant--- Etiam magni pretii olea e macide et nucibus myristicis, et zingiber non conditum et sacchari conditura pellucens obsonium faciebant, C. Barlaeus in Medicaea. Huiusmodivero nucum proventus maximus est in Insulis Bandanis, ut Matthiolus scribit, quarum (sunt et caryophyllorum) Monopolium penes Belgas Foederatos. Arborem quidem in Moluccis quoque crescere aiunt, sed illa frugisera non est, quemadmodum nec ea, quae in Zeilan Insul. provenit. Auctor Anonymus Histor. Orbis Terr. c. 10.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.